monumenta.ch > Augustinus > sectio 43

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 17, 43
Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.